Livius narrat Aeneam, filium principis Troiani et deae Veneris, Troia a Graecis capta in
Italiam venisse et postea filium eius Albam Longam condidisse. Etiam Romulus et frater
eius Remus originem divinam habuerunt: mater virgo vestalis Rhea Silvia fuit, et pater
ipse Mars, deus belli. Romani dixerunt urbem Romam conditam esse anno 753 ante
Christum natum.
Anno 510/9 regnum finitum est. Rex ultimus, Tarquinius Superbus (Nomen est omen!)
expulsus est. Filius eius, Sextus, vim Lucretiae, matronae pulcherrimae et honestissimae,
intulerat, et Lucretiae sibi mortem conscivit. Postea ultor eius, Lucius Iunius Brutus,
primus consul creatus est. Dictum est Romanos Tarquinio expulso nomen regis audire
non poterant.
Multis annis post alius Brutus, Marcus Iunius, putavit se rem publicam servaturum
esse, si Caesarem necaret. Aliud autem accidit – re publica bellis civilibus deleta et finita
Gaius Iulius Caesar Octavianus imperium obtinuit. Ei postea cognomen Augustus
datum est.
Som oversettes, vennligst vent...